Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. “ficta refers nimiumque putas Acheloe potentes
  2. esse deos” dixit, “si dant adimuntque figuras.”
  3. Obstipuere omnes nec talia dicta probarunt,
  4. ante omnesque Lelex, animo maturus et aevo,
  5. sic ait: “Inmensa est finemque potentia caeli
  6. non habet, et quidquid superi voluere, peractum est.
  7. Quoque minus dubites, tiliae contermina quercus
  8. collibus est Phrygiis modico circumdata muro.
  9. Ipse locum vidi; nam me Pelopeia Pittheus
  10. misit in arva, suo quondam regnata parenti.
  11. Haud procul hinc stagnum est, tellus habitabilis olim,
  12. nunc celebres mergis fulicisque palustribus undae.
  13. Iuppiter huc specie mortali cumque parente
  14. venit Atlantiades positis caducifer alis.
  15. Mille domos adiere locum requiemque petentes,
  16. mille domos clausere serae. Tamen una recepit,
  17. parva quidem, stipulis et canna tecta palustri;
  18. sed pia Baucis anus parilique aetate Philemon
  19. illa sunt annis iuncti iuvenalibus, illa
  20. consenuere casa paupertatemque fatendo