Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. tantus eram, pariterque animis inmanis et undis
  2. a silvis silvas et ab arvis arva revelli
  3. cumque loco nymphas, memores tum denique nostri,
  4. in freta provolvi. Fluctus nosterque marisque
  5. continuam diduxit humum partesque resolvit
  6. in totidem, mediis quot cernis Echinadas undis.
  7. Ut tamen ipse vides, procul en procul una recessit
  8. insula, grata mihi; Perimelen navita dicit.
  9. Huic ego virgineum dilectae nomen ademi.
  10. Quod pater Hippodamas aegre tulit inque profundum
  11. propulit e scopulo periturae corpora natae.
  12. Excepi nantemque ferens “o proxima mundi
  13. regna vagae” dixi “sortite, tridentifer, undae,
  14. [*]( v. 597—608 in multis libris leguntur hi: In quo desinimus, quo sacri currimus amnes huc ades atque audi placidus, Neptune, precantem. Huic ego, quam porto, nocui. Si mitis et aequus, si pater Hippodamas, aut si minus impius esset, debuit illius misereri, ignoscere nobis. Sequuntur v. 601—602, post quos inveniuntur haec: hunc quoque complectar.” Movit caput aequoreus rex concussitque suis omnes adsensibus undas. Extimuit nymphe, nabat tamen. Ipse natantis pectora tangebam trepido salientia motu. Dumque ea contrecto, totum durescere sensi corpus et inducta condi praecordia terra.)
  15. adfer opem mersaeque precor, feritate paterna
  16. da, Neptune, locum; vel sit locus ipsa licebit.”
  17. Dum loquor, amplexa est artus nova terra natantes,
  18. et gravis increvit mutatis insula membris.
  19. Amnis ab his tacuit. Factum mirabile cunctos
  20. moverat: inridet credentes, utque deorum
  21. spretor erat mentisque ferox, Ixione natus