Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. castra, vel aeratas hosti recludere portas,
  2. vel siquid Minos aliud velit. Utque sedebat
  3. candida Dictaei spectans tentoria regis,
  4. “laeter,” ait “doleamne geri lacrimabile bellum,
  5. in dubio est. Doleo, quod Minos hostis amanti est:
  6. sed nisi bella forent, numquam mihi cognitus esset.
  7. Me tamen accepta poterat deponere bellum
  8. obside, me comitem, me pacis pignus haberet.
  9. Si quae te peperit, talis, pulcherrime rerum,
  10. qualis es ipsa fuit, merito deus arsit in illa.
  11. O ego ter felix, si pennis lapsa per auras
  12. Gnosiaci possem castris insistere regis
  13. fassaque me flammasque meas, qua dote, rogarem,
  14. vellet emi! tantum patrias ne posceret arces.
  15. Nam pereant potius sperata cubilia, quam sim
  16. proditione potens! — Quamvis saepe utile vinci
  17. victoris placidi fecit clementia multis:
  18. iusta gerit certe pro nato bella perempto
  19. et causaque valet causamque tenentibus armis,
  20. et, puto, vincemur. Quis enim manet exitus urbem,