Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. Iamque mora belli procerum quoque nomina norat
  2. armaque equosque habitusque Cydonaeasque pharetras.
  3. Noverat ante alios faciem ducis Europaei,
  4. plus etiam, quam nosse sat est. Hac iudice Minos,
  5. seu caput abdiderat cristata casside pennis,
  6. in galea formosus erat; seu sumpserat aere
  7. fulgentem clipeum, clipeum sumpsisse decebat.
  8. Torserat adductis hastilia lenta lacertis:
  9. laudabat virgo iunctam cum viribus artem.
  10. Imposito calamo patulos sinuaverat arcus:
  11. sic Phoebum sumptis iurabat stare sagittis.
  12. Cum vero faciem dempto nudaverat aere
  13. purpureusque albi stratis insignia pictis
  14. terga premebat equi spumantiaque ora regebat,
  15. vix sua, vix sanae virgo Niseia compos
  16. mentis erat. Felix iaculum, quod tangeret ille,
  17. quaeque manu premeret, felicia frena vocabat.
  18. Impetus est illi, liceat modo, ferre per agmen
  19. virgineos hostile gradus, est impetus illi
  20. turribus e summis in Gnosia mittere corpus