Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. Iam nitidum retegente diem noctisque fugante
  2. tempora Lucifero cadit eurus, et umida surgunt
  3. nubila: dant placidi cursum redeuntibus austri
  4. Aeacidis Cephaloque, quibus feliciter acti
  5. ante exspectatum portus tenuere petitos.
  6. Interea Minos Lelegeia litora vastat
  7. praetemptatque sui vires Mavortis in urbe
  8. Alcathoi, quam Nisus habet, cui splendidus ostro
  9. inter honoratos medioque in vertice canos
  10. crinis inhaerebat, magni fiducia regni.
  11. Sexta resurgebant orientis cornua lunae,
  12. et pendebat adhuc belli fortuna: diuque
  13. inter utrumque volat dubiis Victoria pennis.
  14. Regia turris erat vocalibus addita muris,
  15. in quibus auratam proles Letoia fertur
  16. deposuisse lyram: saxo sonus eius inhaesit.
  17. Saepe illuc solita est ascendere filia Nisi
  18. et petere exiguo resonantia saxa lapillo,
  19. tum cum pax esset: bello quoque saepe solebat
  20. spectare ex illa rigidi certamina Martis.