Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. vertice de summo semper florentis Hymetti
  2. lutea mane videt pulsis Aurora tenebris
  3. invitumque rapit. Liceat mihi vera referre
  4. pace deae. Quod sit roseo spectabilis ore,
  5. quod teneat lucis, teneat confinia noctis,
  6. nectareis quod alatur aquis, ego —Procrin amabam:
  7. pectore Procris erat, Procris mihi semper in ore.
  8. Sacra tori coitusque novos thalamosque recentes
  9. primaque deserti referebam foedera lecti.
  10. Mota dea est et “siste tuas, ingrate, querellas:
  11. Procrin habe!” dixit. “Quodsi mea provida mens est,
  12. non habuisse voles.” Meque illi irata remisit.
  13. Dum redeo mecumque deae memorata retracto,
  14. esse metus coepit, ne iura iugalia coniunx
  15. non bene servasset. Facies aetasque iubebat
  16. credere adulterium; prohibebant credere mores.
  17. Sed tamen afueram, sed et haec erat unde redibam,
  18. criminis exemplum, sed cuncta timemus amantes.
  19. Quaerere quod doleam statuo donisque pudicam
  20. sollicitare fidem. Favet huic Aurora timori