Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. maiorem specie mirabere” dixit “in isto.
  2. Consequitur quodcumque petit, fortunaque missum
  3. non regit, et revolat nullo referente cruentum.”
  4. Tum vero iuvenis Nereius omnia quaerit,
  5. cur sit et unde datum, quis tanti muneris auctor.
  6. Quae petit, ille refert. Sed enim (narrare pudori est !),
  7. qua tulerit mercede silet; tactusque dolore
  8. coniugis amissae lacrimis ita fatur obortis:
  9. “Hoc me, nate dea, (quis possit credere?) telum
  10. flere facit facietque diu, si vivere nobis
  11. fata diu dederint. Hoc me cum coniuge cara
  12. perdidit: hoc utinam caruissem munere semper!
  13. Procris erat (si forte magis pervenit ad aures
  14. Orithyia tuas, raptae soror Orithyiae),
  15. si faciem moresque velis conferre duarum,
  16. dignior ipsa rapi. Pater hanc mihi iunxit Erechtheus,
  17. hanc mihi iunxit amor. Felix dicebar eramque.
  18. Non ita dis visum est, aut nunc quoque forsitan essem.
  19. Alter agebatur post sacra iugalia mensis,
  20. cum me cornigeris tendentem retia cervis