Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. “Arma iuves oro pro gnato sumpta piaeque
  2. pars sis militiae; tumulo solacia posco.”
  3. Huic Asopiades “petis inrita” dixit “et urbi
  4. non facienda meae: neque enim coniunctior ulla
  5. Cecropidis hac est tellus: ea foedera nobis.”
  6. Tristis abit “stabunt” que “tibi tua foedera magno”
  7. dixit et utilius bellum putat esse minari
  8. quam gerere atque suas ibi praeconsumere vires.
  9. Classis ab Oenopiis etiamnum Lyctia muris
  10. spectari poterat, cum pleno concita velo
  11. Attica puppis adest in portusque intrat amicos,
  12. quae Cephalum patriaeque simul mandata ferebat.
  13. Aeacidae longo iuvenes post tempore visum
  14. agnovere tamen Cephalum dextrasque dedere
  15. inque patris duxere domum. Spectabilis heros
  16. et veteris retinens etiamnum pignera formae
  17. ingreditur ramumque tenens popularis olivae
  18. a dextra laevaque duos aetate minores
  19. maior habet, Clyton et Buten, Pallante creatos.
  20. Postquam congressus primi sua verba tulerunt,