Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. promissis Anaphen, regna Astypaleia bello;
  2. hinc humilem Myconum cretosaque rura Cimoli
  3. florentemque thymo Cythnum parvamque Seriphon
  4. marmoreamque Paron, quaque impia prodidit Arnen
  5. Sithonis (accepto, quod avara poposcerat, auro
  6. mutata est in avem, quae nunc quoque diligit aurum,
  7. nigra pedes, nigris velata monedula pennis).
  8. At non Oliaros Didymaeque et Tenos et Andros
  9. et Gyaros nitidaeque ferax Peparethos olivae
  10. Gnosiacas iuvere rates. Latere inde sinistro
  11. Oenopiam Minos petit, Aeacideia regna:
  12. Oenopiam veteres appellavere, sed ipse
  13. Aeacus Aeginam genetricis nomine dixit.
  14. Turba ruit tantaeque virum cognoscere famae
  15. expetit. Occurrunt illi Telamonque, minorque
  16. quam Telamon Peleus, et proles tertia Phocus.
  17. Ipse quoque egreditur tardus gravitate senili
  18. Aeacus, et quae sit veniendi causa requirit.
  19. Admonitus patrii luctus suspirat et illi
  20. dicta refert rector populorum talia centum: