Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. Nacta locum Procne sacrorum pignera demit
  2. oraque develat miserae pudibunda sororis
  3. amplexumque petit. Sed non attollere contra
  4. sustinet haec oculos, paelex sibi visa sororis,
  5. deiectoque in humum vultu iurare volenti
  6. testarique deos, per vim sibi dedecus illud
  7. illatum, pro voce manus fuit. Ardet et iram
  8. non capit ipsa suam Procne; fletumque sororis
  9. corripiens “non est lacrimis hoc” inquit “agendum,
  10. sed ferro, sed si quid habes, quod vincere ferrum
  11. possit. In omne nefas ego me, germana, paravi.
  12. Aut ego, cum facibus regalia tecta cremabo,
  13. artificem mediis inmittam Terea flammis,
  14. aut linguam, aut oculos et quae tibi membra pudorem
  15. abstulerunt, ferro rapiam, aut per vulnera mille
  16. sontem animam expellam. Magnum quodcumque paravi:
  17. quid sit, adhuc dubito.” Peragit dum talia Procne,
  18. ad matrem veniebat Itys. Quid possit, ab illo
  19. admonita est: oculisque tuens inmitibus “a quam
  20. es similis patri” dixit. Nec plura locuta