Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. sollicitare datis totumque impendere regnum,
  2. aut rapere et saevo raptam defendere bello—,
  3. et nihil est quod non effreno captus amore
  4. ausit nec capiunt inclusas pectora flammas.
  5. Iamque moras male fert cupidoque revertitur ore
  6. ad mandata Procnes, et agit sua vota sub illa.
  7. Facundum faciebat amor: quotiensque rogabat
  8. ulterius iusto Procnen ita velle ferebat.
  9. Addidit et lacrimas, tamquam mandasset et illas.
  10. Pro superi, quantum mortalia pectora caecae
  11. noctis habent! ipso sceleris molimine Tereus
  12. creditur esse pius laudemque a crimine sumit.
  13. Quid quod idem Philomela cupit patriosque lacertis
  14. blanda tenens umeros, ut eat visura sororem,
  15. perque suam contraque suam petit ipsa salutem.
  16. Spectat eam Tereus praecontrectatque videndo
  17. osculaque et collo circumdata bracchia cernens
  18. omnia pro stimulis facibusque ciboque furoris
  19. accipit; et quotiens amplectitur illa parentem,
  20. esse parens vellet: neque enim minus impius esset.