Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. Vincitur ambarum genitor prece. Gaudet agitque
  2. illa patri grates et successisse duabus
  3. id putat infelix, quod erit lugubre duabus.
  4. Iam labor exiguus Phoebo restabat, equique
  5. pulsabant pedibus spatium declivis Olympi:
  6. regales epulae mensis et Bacchus in auro
  7. ponitur; hinc placido dantur sua corpora somno.
  8. At rex Odrysius, quamvis secessit, in illa
  9. aestuat, et, repetens faciem motusque manusque,
  10. qualia vult fingit quae nondum vidit, et ignes
  11. ipse suos nutrit, cura removente soporem.
  12. Lux erat, et generi dextram complexus euntis
  13. Pandion comitem lacrimis commendat obortis:
  14. “Hanc ego, care gener, quoniam pia causa coegit
  15. et voluere ambae, voluisti tu quoque, Tereu,
  16. do tibi, perque fidem cognataque pectora supplex,
  17. per superos oro, patrio ut tuearis amore
  18. et mihi sollicitae lenimen dulce senectae
  19. quam primum (omnis erit nobis mora longa) remittas.
  20. Tu quoque quam primum (satis est procul esse sororem)