Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. Inde Semiramio Polydegmona sanguine cretum
  2. Caucasiumque Abarin Sperchionidenque Lycetum
  3. intonsumque comas Helicen Phlegyanque Clytumque
  4. sternit et exstructos morientum calcat acervos.
  5. Nec Phineus ausus concurrere comminus hosti,
  6. intorquet iaculum: quod detulit error in Idan,
  7. expertem frustra belli et neutra arma secutum.
  8. Ille tuens oculis inmitem Phinea torvis
  9. “quandoquidem in partes” ait “abstrahor, accipe, Phineu,
  10. quem fecisti hostem pensaque hoc vulnere vulnus”;
  11. iamque remissurus tractum de vulnere telum
  12. sanguine defectos cecidit conlapsus in artus.
  13. Hic quoque Cephenum post regem primus Hodites
  14. ense iacet Clymeni; Prothoenora percutit Hypseus,
  15. Hypsea Lyncides. Fuit et grandaevus in illis
  16. Emathion, aequi cultor timidusque deorum;
  17. qui, quoniam prohibent anni bellare, loquendo
  18. pugnat et incessit scelerataque devovet arma.
  19. Huic Chromis amplexo tremulis altaria palmis
  20. decutit ense caput; quod protinus incidit arae