Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. atque ibi semianimi verba exsecrantia lingua
  2. edidit, et medios animam exspiravit in ignes.
  3. Hinc gemini fratres Broteasque et caestibus Ammon
  4. invicti, vinci si possent caestibus enses,
  5. Phinea cecidere manu, Cererisque sacerdos
  6. Ampycus, albenti velatus tempora vitta.
  7. Tu quoque, Lampetide, non hos adhibendus ad usus,
  8. sed qui, pacis opus, citharam cum voce moveres,
  9. iussus eras celebrare dapes festumque canendo.
  10. Quem procul adstantem plectrumque imbelle tenentem
  11. Pettalus inridens “Stygiis cane cetera” dixit
  12. “manibus” et laevo mucronem tempore fixit.
  13. Concidit et digitis morientibus ille retemptat
  14. fila lyrae, casuque fuit miserabile carmen.
  15. Nec sinit hunc impune ferox cecidisse Lycormas
  16. raptaque de dextro robusta repagula posti
  17. ossibus inlisit mediae cervicis: at ille
  18. procubuit terrae mactati more iuvenci.
  19. Demere temptabat laevi quoque robora postis
  20. Cinyphius Pelates: temptanti dextera fixa est