Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. et vultus melioris eris. Mihi pervia tellus
  2. praebet iter, subterque imas ablata cavernas
  3. hic caput attollo desuetaque sidera cerno.
  4. Ergo dum Stygio sub terris gurgite labor,
  5. visa tua est oculis illic Proserpina nostris:
  6. illa quidem tristis neque adhuc interrita vultu,
  7. sed regina tamen, sed opaci maxima mundi,
  8. sed tamen inferni pollens matrona tyranni.”
  9. Mater ad auditas stupuit ceu saxea voces
  10. attonitaeque diu similis fuit. Utque dolore
  11. pulsa gravi gravis est amentia, curribus oras
  12. exit in aetherias. Ibi toto nubila vultu
  13. ante Iovem passis stetit invidiosa capillis
  14. “pro” que “meo veni supplex tibi, Iuppiter” inquit,
  15. “sanguine proque tuo. Si nulla est gratia matris,
  16. nata patrem moveat, neu sit tibi cura, precamur,
  17. vilior illius, quod nostro est edita partu.
  18. En quaesita diu tandem mihi nata reperta est,
  19. si reperire vocas amittere certius, aut si
  20. scire, ubi sit, reperire vocas. Quod rapta, feremus,