Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. dummodo reddat eam: neque enim praedone marito
  2. filia digna tua est, si iam mea filia non est.”
  3. Iuppiter excepit: “Commune est pignus onusque
  4. nata mihi tecum. Sed si modo nomina rebus
  5. addere vera placet, non hoc iniuria factum,
  6. verum amor est; neque erit nobis gener ille pudori,
  7. tu modo, diva, velis. Ut desint cetera, quantum est
  8. esse Iovis fratrem! — Quid quod non cetera desunt
  9. nec cedit nisi sorte mihi? sed tanta cupido
  10. si tibi discidii est, repetet Proserpina caelum,
  11. lege tamen certa, si nullos contigit illic
  12. ore cibos; nam sic Parcarum foedere cautum est.”
  13. Dixerat. At Cereri certum est educere natam.
  14. Non ita fata sinunt, quoniam ieiunia virgo
  15. solverat et, cultis dum simplex errat in hortis,
  16. Poeniceum curva decerpserat arbore pomum
  17. sumptaque pallenti septem de cortice grana
  18. presserat ore suo. Solusque ex omnibus illud
  19. Ascalaphus vidit, quem quondam dicitur Orphne,
  20. inter Avernales haud ignotissima nymphas,