Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. Inque repentinos convivia versa tumultus
  2. adsimilare freto possis, quod saeva quietum
  3. ventorum rabies motis exasperat undis.
  4. Primus in his Phineus, belli temerarius auctor,
  5. fraxineam quatiens aeratae cuspidis hastam,
  6. “en” ait, “en adsum praereptae coniugis ultor,
  7. nec mihi te pennae, nec falsum versus in aurum
  8. Iuppiter eripiet.” Conanti mittere Cepheus
  9. “quid facis?” exclamat, “quae te, germane, furentem
  10. mens agit in facinus? meritisne haec gratia tantis
  11. redditur? hac vitam servatae dote rependis?
  12. Quam tibi non Perseus, verum si quaeris, ademit,
  13. sed grave Nereidum numen, sed corniger Ammon,
  14. sed quae visceribus veniebat belua ponti
  15. exsaturanda meis. Illo tibi tempore rapta est,
  16. quo peritura fuit: nisi si crudelis id ipsum
  17. exigis, ut pereat, luctuque levabere nostro.
  18. Scilicet haud satis est, quod te spectante revincta est
  19. et nullam quod opem patruus sponsusve tulisti:
  20. insuper, a quoquam quod sit servata, dolebis