Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. praemiaque eripies? Quae si tibi magna videntur,
  2. ex illis scopulis, ubi erant adfixa, petisses.
  3. Nunc sine, qui petiit, per quem haec non orba senectus,
  4. ferre quod et meritis et voce est pactus, eumque
  5. non tibi, sed certae praelatum intellege morti!”
  6. Ille nihil contra: sed et hunc et Persea vultu
  7. alterno spectans petat hunc ignorat, an illum,
  8. cunctatusque brevi contortam viribus hastam,
  9. quantas ira dabat, nequiquam in Persea misit.
  10. Ut stetit illa toro, stratis tunc denique Perseus
  11. exsiluit; teloque ferox inimica remisso
  12. pectora rupisset, nisi post altaria Phineus
  13. isset: et (indignum!) scelerato profuit ara.
  14. Fronte tamen Rhoeti non inrita cuspis adhaesit.
  15. Qui postquam cecidit ferrumque ex osse revulsum est,
  16. calcitrat et positas adspergit sanguine mensas.
  17. Tum vero indomitas ardescit vulgus in iras,
  18. telaque coniciunt, et sunt, qui Cephea dicunt
  19. cum genero debere mori. Sed limine tecti
  20. exierat Cepheus, testatus iusque fidemque