Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. Tum vero indomitas ardescit vulgus in iras,
  2. telaque coniciunt, et sunt, qui Cephea dicunt
  3. cum genero debere mori. Sed limine tecti
  4. exierat Cepheus, testatus iusque fidemque
  5. hospitiique deos, ea se prohibente moveri.
  6. Bellica Pallas adest et protegit aegide fratrem
  7. datque animos. Erat Indus Athis, quem flumine Gange
  8. edita Limnaee vitreis peperisse sub undis
  9. creditur, egregius forma, quam divite cultu
  10. augebat, bis adhuc octonis integer annis,
  11. indutus chlamydem Tyriam, quam limbus obibat
  12. aureus; ornabant aurata monilia collum
  13. et madidos murra curvum crinale capillos.
  14. Ille quidem iaculo quamvis distantia misso
  15. figere doctus erat, sed tendere doctior arcus.
  16. Tunc quoque lenta manu flectentem cornua Perseus
  17. stipite, qui media positus fumabat in ara,
  18. perculit et fractis confudit in ossibus ora.
  19. Hunc ubi laudatos iactantem in sanguine vultus
  20. Assyrius vidit Lycabas, iunctissimus illi