Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. exigis, ut pereat, luctuque levabere nostro.
  2. Scilicet haud satis est, quod te spectante revincta est
  3. et nullam quod opem patruus sponsusve tulisti:
  4. insuper, a quoquam quod sit servata, dolebis
  5. praemiaque eripies? Quae si tibi magna videntur,
  6. ex illis scopulis, ubi erant adfixa, petisses.
  7. Nunc sine, qui petiit, per quem haec non orba senectus,
  8. ferre quod et meritis et voce est pactus, eumque
  9. non tibi, sed certae praelatum intellege morti!”
  10. Ille nihil contra: sed et hunc et Persea vultu
  11. alterno spectans petat hunc ignorat, an illum,
  12. cunctatusque brevi contortam viribus hastam,
  13. quantas ira dabat, nequiquam in Persea misit.
  14. Ut stetit illa toro, stratis tunc denique Perseus
  15. exsiluit; teloque ferox inimica remisso
  16. pectora rupisset, nisi post altaria Phineus
  17. isset: et (indignum!) scelerato profuit ara.
  18. Fronte tamen Rhoeti non inrita cuspis adhaesit.
  19. Qui postquam cecidit ferrumque ex osse revulsum est,
  20. calcitrat et positas adspergit sanguine mensas.