Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. quantas ira dabat, nequiquam in Persea misit.
  2. Ut stetit illa toro, stratis tunc denique Perseus
  3. exsiluit; teloque ferox inimica remisso
  4. pectora rupisset, nisi post altaria Phineus
  5. isset: et (indignum!) scelerato profuit ara.
  6. Fronte tamen Rhoeti non inrita cuspis adhaesit.
  7. Qui postquam cecidit ferrumque ex osse revulsum est,
  8. calcitrat et positas adspergit sanguine mensas.
  9. Tum vero indomitas ardescit vulgus in iras,
  10. telaque coniciunt, et sunt, qui Cephea dicunt
  11. cum genero debere mori. Sed limine tecti
  12. exierat Cepheus, testatus iusque fidemque
  13. hospitiique deos, ea se prohibente moveri.
  14. Bellica Pallas adest et protegit aegide fratrem
  15. datque animos. Erat Indus Athis, quem flumine Gange
  16. edita Limnaee vitreis peperisse sub undis