Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. sed grave Nereidum numen, sed corniger Ammon,
  2. sed quae visceribus veniebat belua ponti
  3. exsaturanda meis. Illo tibi tempore rapta est,
  4. quo peritura fuit: nisi si crudelis id ipsum
  5. exigis, ut pereat, luctuque levabere nostro.
  6. Scilicet haud satis est, quod te spectante revincta est
  7. et nullam quod opem patruus sponsusve tulisti:
  8. insuper, a quoquam quod sit servata, dolebis
  9. praemiaque eripies? Quae si tibi magna videntur,
  10. ex illis scopulis, ubi erant adfixa, petisses.
  11. Nunc sine, qui petiit, per quem haec non orba senectus,
  12. ferre quod et meritis et voce est pactus, eumque
  13. non tibi, sed certae praelatum intellege morti!”
  14. Ille nihil contra: sed et hunc et Persea vultu
  15. alterno spectans petat hunc ignorat, an illum,
  16. cunctatusque brevi contortam viribus hastam,