Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. Dum stupet Astyages, naturam traxit eandem,
  2. marmoreoque manet vultus mirantis in ore.
  3. Nomina longa mora est media de plebe virorum
  4. dicere: bis centum restabant corpora pugnae,
  5. Gorgone bis centum riguerunt corpora visa.
  6. Paenitet iniusti tunc denique Phinea belli.
  7. Sed quid agat? simulacra videt diversa figuris
  8. agnoscitque suos et nomine quemque vocatum
  9. poscit opem, credensque parum sibi proxima tangit
  10. corpora: marmor erant. Avertitur, atque ita supplex
  11. confessasque manus obliquaque bracchia tendens,
  12. “vincis” ait, “Perseu. Remove tua monstra tuaeque
  13. saxificos vultus, quaecumque ea, tolle Medusae,
  14. tolle, precor. Non nos odium regnique cupido
  15. compulit ad bellum: pro coniuge movimus arma.
  16. Causa fuit meritis melior tua, tempore nostra.
  17. Non cessisse piget. Nihil, o fortissime, praeter
  18. hanc animam concede mihi: tua cetera sunto.”
  19. Talia dicenti neque eum, quem voce rogabat
  20. respicere audenti “quod” ait, “timidissime Phineu,