Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. pectora Lyncidae gladio petit; inque petendo
  2. dextera deriguit nec citra mota nec ultra est.
  3. At Nileus, qui se genitum septemplice Nilo
  4. ementitus erat, clipeo quoque flumina septem
  5. argento partim, partim caelaverat auro,
  6. “adspice” ait, “Perseu, nostrae primordia gentis:
  7. magna feres tacitas solacia mortis ad umbras,
  8. a tanto cecidisse viro”: pars ultima vocis
  9. in medio suppressa sono est, adapertaque velle
  10. ora loqui credas, nec sunt ea pervia verbis.
  11. Increpat hos “vitio” que “animi, non viribus” inquit
  12. “Gorgoneis torpetis” Eryx: “incurrite mecum
  13. et prosternite humi iuvenem magica arma moventem!”
  14. Incursurus erat: tenuit vestigia tellus,
  15. inmotusque silex armataque mansit imago.
  16. Hi tamen ex merito poenas subiere; sed unus
  17. miles erat Persei, pro quo dum pugnat, Aconteus,
  18. Gorgone conspecta saxo concrevit oborto.
  19. Quem ratus Astyages etiamnum vivere, longo
  20. ense ferit: sonuit tinnitibus ensis acutis.