Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. arbor, et hunc praedae titulum Iove natus habebit.”
  2. Id metuens solidis pomaria clauserat Atlas
  3. moenibus et vasto dederat servanda draconi
  4. arcebatque suis externos finibus omnes.
  5. Huic quoque “vade procul, ne longe gloria rerum,
  6. quam mentiris” ait, “longe tibi Iuppiter absit!”
  7. vimque minis addit manibusque expellere temptat
  8. cunctantem et placidis miscentem fortia dictis.
  9. Viribus inferior (quis enim par esset Atlantis
  10. viribus?) “at quoniam parvi tibi gratia nostra est,
  11. accipe munus!” ait, laevaque a parte Medusae
  12. ipse retro versus squalentia protulit ora.
  13. Quantus erat, mons factus Atlas: nam barba comaeque
  14. in silvas abeunt, iuga sunt umerique manusque,
  15. quod caput ante fuit, summo est in monte cacumen,
  16. ossa lapis fiunt: tum partes auctus in omnes
  17. crevit in inmensum (sic, di, statuistis) et omne
  18. cum tot sideribus caelum requievit in illo.
  19. Clauserat Hippotades aeterno carcere ventos,
  20. admonitorque operum caelo clarissimus alto