Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. aut ducunt lanas, aut stamina pollice versant,
  2. aut haerent telae famulasque laboribus urgent.
  3. E quibus una levi deducens pollice filum
  4. “dum cessant aliae commentaque sacra frequentant,
  5. nos quoque, quas Pallas, melior dea, detinet” inquit,
  6. “utile opus manuum vario sermone levemus:
  7. perque vices aliquid, quod tempora longa videri
  8. non sinat, in medium vacuas referamus ad aures.”
  9. Dicta probant primamque iubent narrare sorores.
  10. Illa, quid e multis referat (nam plurima norat),
  11. cogitat et dubia est, de te, Babylonia, narret,
  12. Derceti, quam versa squamis velantibus artus
  13. stagna Palaestini credunt motasse figura;
  14. an magis, ut sumptis illius filia pennis
  15. extremos albis in turribus egerit annos;
  16. nais an ut cantu nimiumque potentibus herbis
  17. verterit in tacitos iuvenalia corpora pisces,
  18. donec idem passa est; an, quae poma alba ferebat,
  19. ut nunc nigra ferat contactu sanguinis arbor.
  20. Hoc placet, hanc, quoniam vulgaris fabula non est,