Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. efficit et lecto circumdata collocat arte.
  2. Ut venere torum coniunx et adulter in unum,
  3. arte viri vinclisque nova ratione paratis
  4. in mediis ambo deprensi amplexibus haerent.
  5. Lemnius extemplo valvas patefecit eburnas
  6. admisitque deos: illi iacuere ligati
  7. turpiter; atque aliquis de dis non tristibus optat
  8. sic fieri turpis: superi risere, diuque
  9. haec fuit in toto notissima fabula caelo.
  10. Exigit indicii memorem Cythereia poenam,
  11. inque vices illum, tectos qui laesit amores,
  12. laedit amore pari. Quid nunc, Hyperione nate,
  13. forma colorque tibi radiataque lumina prosunt?
  14. Nempe tuis omnes qui terras ignibus uris,
  15. ureris igne novo; quique omnia cernere debes,
  16. Leucothoen spectas, et virgine figis in una,
  17. quos mundo debes oculos. Modo surgis Eoo
  18. temperius caelo, modo serius incidis undis,
  19. spectandique mora brumales porrigis horas,
  20. deficis interdum, vitiumque in lumina mentis