Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. semper habe fetus, gemini monimenta cruoris.”
  2. Dixit, et aptato pectus mucrone sub imum
  3. incubuit ferro, quod adhuc a caede tepebat.
  4. Vota tamen tetigere deos, tetigere parentes:
  5. nam color in pomo est, ubi permaturuit, ater,
  6. quodque rogis superest, una requiescit in urna.”
  7. Desierat, mediumque fuit breve tempus, et orsa est
  8. dicere Leuconoe: vocem tenuere sorores.
  9. “Hunc quoque, siderea qui temperat omnia luce,
  10. cepit amor Solem: Solis referemus amores.
  11. Primus adulterium Veneris cum Marte putatur
  12. hic vidisse deus: videt hic deus omnia primus.
  13. Indoluit facto, Iunonigenaeque marito
  14. furta tori furtique locum monstravit. At illi
  15. et mens et quod opus fabrilis dextra tenebat
  16. excidit. Extemplo graciles ex aere catenas
  17. retiaque et laqueos, quae lumina fallere possent,
  18. elimat (non illud opus tenuissima vincant
  19. stamina, non summo quae pendet aranea tigno),
  20. utque leves tactus momentaque parva sequantur