Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. Quaeritur interea quis tantae pondera molis
  2. sustineat tantoque queat succedere regi:
  3. destinat imperio clarum praenuntia veri
  4. fama Numam; non ille satis cognosse Sabinae
  5. gentis habet ritus: animo maiora capaci
  6. concipit et, quae sit rerum natura, requirit.
  7. Huius amor curae, patria Curibusque relictis,
  8. fecit ut Herculei penetraret ad hospitis urbem.
  9. Graia quis Italicis auctor posuisset in oris
  10. moenia, quaerenti sic e senioribus unus
  11. rettulit indigenis, veteris non inscius aevi:
  12. “Dives ab Oceano bubus Iove natus Hiberis
  13. litora felici tenuisse Lacinia cursu
  14. fertur et, armento teneras errante per herbas,
  15. ipse domum magni nec inhospita tecta Crotonis
  16. intrasse et requie longum relevasse laborem
  17. atque ita discedens “aevo” dixisse “nepotum
  18. hic locus urbis erit”; promissaque vera fuerunt.
  19. Nam fuit Argolico generatus Alemone quidam
  20. Myscelos, illius dis acceptissimus aevi.