Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. liquerat et Zanclen adversaque moenia Rhegi
  2. navifragumque fretum, gemino quod litore pressum
  3. Ausoniae Siculaeque tenet confinia terrae.
  4. Inde manu magna Tyrrhena per aequora raptus
  5. herbiferos adiit colles atque atria Glaucus
  6. Sole satae Circes, variarum plena ferarum.
  7. Quam simul adspexit, dicta acceptaque salute,
  8. “diva, dei miserere, precor! nam sola levare
  9. tu potes hunc,” dixit “videar modo dignior esse!
  10. Quanta sit herbarum, Titani, potentia, nulli
  11. quam mihi cognitius, qui sum mutatus ab illis.
  12. Neve mei non nota tibi sit causa furoris:
  13. litore in Italico, Messenia moenia contra,
  14. Scylla mihi visa est; pudor est promissa precesque
  15. blanditiasque meas contemptaque verba referre.
  16. At tu, sive aliquod regnum est in carmine, carmen
  17. ore move sacro, sive expugnantior herba est,
  18. utere temptatis operosae viribus herbae.
  19. Nec medeare mihi sanesque haec vulnera mando,
  20. fineque nil opus est: partem ferat illa caloris.”