Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. At Circe (neque enim flammis habet aptius ulla
  2. talibus ingenium, seu causa est huius in ipsa,
  3. seu Venus indicio facit hoc offensa paterno)
  4. talia verba refert. “Melius sequerere volentem
  5. optantemque eadem parilique cupidine captam.
  6. Dignus eras ultro (poteras certeque) rogari,
  7. et, si spem dederis, mihi crede, rogaberis ultro.
  8. Neu dubites adsitque tuae fiducia formae:
  9. en ego, cum dea sim, nitidi cum filia Solis,
  10. gramine cum tantum, tantum quoque carmine possim,
  11. ut tua sim, voveo; spernentem sperne, sequenti
  12. redde vices unoque duas ulciscere facto!”
  13. Talia temptanti “prius” inquit “in aequore frondes”
  14. Glaucus “et in summis nascentur montibus algae,
  15. sospite quam Scylla nostri mutentur amores!”
  16. Indignata dea est, et laedere quatenus ipsum
  17. non poterat (nec vellet amans), irascitur illi,
  18. quae sibi praelata est, venerisque offensa repulsa
  19. protinus horrendis infamia pabula sucis
  20. conterit et tritis Hecateia carmina miscet