Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. vimque ferunt saevisque parant incessere telis.
  2. Illa nocens spargit virus sucosque veneni
  3. et Noctem noctisque deos Ereboque chaoque
  4. convocat et longis Hecaten ululatibus orat:
  5. exsiluere loco (dictu mirabile) silvae,
  6. ingemuitque solum, vicinaque palluit arbor,
  7. sparsaque sanguineis maduerunt pabula guttis,
  8. et lapides visi mugitus edere raucos,
  9. et latrare canes et humus serpentibus atris
  10. squalere et tenues animae volitare videntur.
  11. Attonitum monstris vulgus pavet: illa paventis
  12. ora venenata tetigit mirantia virga,
  13. cuius ab attactu variarum monstra ferarum
  14. in iuvenes veniunt: nulli sua mansit imago.
  15. Sparserat occiduus Tartessia litora Phoebus,
  16. et frustra coniunx oculis animoque Canentis
  17. exspectatus erat: famuli populusque per omnes
  18. discurrunt silvas atque obvia lumina portant;
  19. nec satis est nymphae flere et lacerare capillos
  20. et dare plangorem (facit et tamen omnia) seque