Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. Una tamen, quae nos ipsumque vehebat Ulixen,
  2. effugit. Amissa sociorum parte dolentes
  3. multaque conquesti terris adlabimur illis,
  4. quas procul hinc cernis (procul hinc, mihi crede, videnda
  5. insula, visa mihi!), tuque o iustissime Troum,
  6. nate dea (neque enim finito Marte vocandus
  7. hostis es, Aenea), moneo, fuge litora Circes.
  8. Nos quoque Circaeo religata in litore pinu,
  9. Antiphatae memores inmansuetique Cyclopis,
  10. ire negabamus vel tecta ignota subire;
  11. sorte sumus lecti, sors me fidumque Politen
  12. Eurylochumque simul nimiique Elpenora vini
  13. bisque novem socios Circaea ad moenia misit.
  14. Quae simul attigimus stetimusque in limine tecti,
  15. mille lupi mixtaeque lupis ursique leaeque
  16. occursu fecere metum, sed nulla timenda
  17. nullaque erat nostro factura in corpore vulnus.
  18. Quin etiam blandas movere per aera caudas
  19. nostraque adulantes comitant vestigia, donec
  20. excipiunt famulae perque atria marmore tecta