Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. Tu quoque pande tuos, comitum gratissime, casus
  2. et ducis et turbae, quae tecum est credita ponto.”
  3. Aeolon ille refert Tusco regnare profundo,
  4. Aeolon Hippotaden, cohibentem carcere ventos;
  5. quos bovis inclusos tergo, memorabile munus,
  6. Dulichium sumpsisse ducem flatuque secundo
  7. lucibus isse novem et terram adspexisse petitam;
  8. proxima post nonam cum sese aurora moveret,
  9. invidia socios praedaeque cupidine victos,
  10. esse ratos aurum, dempsisse ligamina ventis;
  11. cum quibus isse retro, per quas modo venerat undas,
  12. Aeoliique ratem portus repetisse tyranni.
  13. “Inde Lami veterem Laestrygonis” inquit “in urbem
  14. venimus. Antiphates terra regnabat in illa.
  15. Missus ad hunc ego sum, numero comitante duorum,
  16. vixque fuga quaesita salus comitique mihique:
  17. tertius e nobis Laestrygonis impia tinxit
  18. ora cruore suo. Fugientibus instat et agmen
  19. concitat Antiphates. Coeunt et saxa trabesque
  20. coniciunt merguntque viros merguntque carinas.