Metamorphoses
Ovid
Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.
- Iamque Giganteis iniectam faucibus Aetnen
- arvaque Cyclopum, quid rastra, quid usus aratri
- nescia nec quicquam iunctis debentia bubus,
- liquerat Euboicus tumidarum cultor aquarum,
- liquerat et Zanclen adversaque moenia Rhegi
- navifragumque fretum, gemino quod litore pressum
- Ausoniae Siculaeque tenet confinia terrae.
- Inde manu magna Tyrrhena per aequora raptus
- herbiferos adiit colles atque atria Glaucus
- Sole satae Circes, variarum plena ferarum.
- Quam simul adspexit, dicta acceptaque salute,
- “diva, dei miserere, precor! nam sola levare
- tu potes hunc,” dixit “videar modo dignior esse!
- Quanta sit herbarum, Titani, potentia, nulli
- quam mihi cognitius, qui sum mutatus ab illis.
- Neve mei non nota tibi sit causa furoris: