Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. pectora fluminibus iubeor supponere centum;
  2. nec mora, diversis lapsi de partibus amnes
  3. totaque vertuntur supra caput aequora nostrum.
  4. Hactenus acta tibi possum memoranda referre,
  5. hactenus haec memini, nec mens mea cetera sensit.
  6. Quae postquam rediit, alium me corpore toto
  7. ac fueram nuper, neque eundem mente recepi.
  8. Hanc ego tum primum viridem ferrugine barbam
  9. caesariemque meam, quam longa per aequora verro,
  10. ingentesque umeros et caerula bracchia vidi
  11. cruraque pinnigero curvata novissima pisce.
  12. Quid tamen haec species, quid dis placuisse marinis,
  13. quid iuvat esse deum, si tu non tangeris istis?”
  14. Talia dicentem, dicturum plura, reliquit
  15. Scylla deum; furit ille inritatusque repulsa
  16. prodigiosa petit Titanidos atria Circes.