Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. ter plangor: quarto seducunt castra volatu.
  2. Tam duo diversa populi de parte feroces
  3. bella gerunt rostrisque et aduncis unguibus iras
  4. exercent alasque adversaque pectora iactant
  5. inferiaeque cadunt cineri cognata sepulto
  6. corpora seque viro forti meminere creatas.
  7. praepetibus subitis nomen facit auctor: ab illo
  8. Memnonides dictae, cum sol duodena peregit
  9. signa, parentali moriturae voce rebellant.
  10. Ergo aliis latrasse Dymantida flebile visum est:
  11. luctibus est Aurora suis intenta, piasque
  12. nunc quoque dat lacrimas et toto rorat in orbe.
  13. Non tamen eversam Troiae cum moenibus esse
  14. spem quoque fata sinunt: sacra et, sacra altera, patrem
  15. fert umeris, venerabile onus, Cythereius heros:
  16. de tantis opibus praedam pius eligit illam
  17. Ascaniumque suum profugaque per aequora classe
  18. fertur ab Antandro scelerataque limina Thracum
  19. et Polydoreo manantem sanguine terram
  20. linquit et utilibus ventis aestuque secundo