Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. Si tamen adspicias, quantum tibi femina praestem,
  2. tum cum luce nova noctis confinia servo,
  3. praemia danda putes; sed non ea cura neque hic est
  4. nunc status Aurorae, meritos ut poscat honores:
  5. Memnonis orba mei venio, qui fortia frustra
  6. pro patruo tulit arma suo primisque sub annis
  7. occidit a forti, sic vos voluistis, Achille.
  8. Da, precor, huic aliquem, solacia mortis, honorem,
  9. summe deum rector, maternaque vulnera leni.”
  10. Iuppiter adnuerat, cum Memnonis arduus alto
  11. corruit igne rogus nigrique volumine fumi
  12. infecere diem (veluti cum flumina natas
  13. exhalant nebulas, nec sol admittitur infra);
  14. atra favilla volat glomerataque corpus in unum
  15. densetur faciemque capit sumitque calorem
  16. atque animam ex igni (levitas sua praebuit alas),
  17. et primo similis volucri, mox vera volucris
  18. insonuit pennis: pariter sonuere sorores
  19. innumerae, quibus est eadem natalis origo,
  20. terque rogum lustrant, et consonus exit in auras