Metamorphoses
Ovid
Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.
- vadit ad artificem dirae, Polymestora, caedis
- conloquiumque petit: nam se monstrare relictum
- velle latens illi, quod nato redderet, aurum.
- Credidit Odrysius praedaeque adsuetus amore
- in secreta venit. Tum blando callidus ore
- “tolle moras, Hecube,” dixit, “da munera nato!
- Omne fore illius quod das, quod et ante dedisti,
- per superos iuro.” Spectat truculenta loquentem
- falsaque iurantem tumidaque exaestuat ira
- atque ita correpto captivarum agmina matrum
- invocat et digitos in perfida lumina condit
- expellitque genis oculos (facit ira nocentem)
- immergitque manus, foedataque sanguine sonti
- non lumen (neque enim superest), loca luminis haurit.
- Clade sui Thracum gens inritata tyranni
- Troada telorum lapidumque incessere iactu
- coepit. At haec missum rauco cum murmure saxum
- morsibus insequitur, rictuque in verba parato
- latravit, conata loqui: locus exstat et ex re
- nomen habet, veterumque diu memor illa malorum