Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. tum quoque Sithonios ululavit maesta per agros.
  2. illius Troasque suos hostesque Pelasgos,
  3. illius fortuna deos quoque moverat omnes,
  4. sic omnes, ut et ipsa Iovis coniunxque sororque
  5. eventus Hecubam meruisse negaverit illos.
  6. Non vacat Aurorae, quamquam isdem faverat armis,
  7. cladibus et casu Troiaeque Hecubaeque moveri.
  8. Cura deam proprior luctusque domesticus angit
  9. Memnonis amissi, Phrygiis quem lutea campis
  10. vidit Achillea pereuntem cuspide mater:
  11. vidit, et ille rubor, quo matutina rubescunt
  12. tempora, palluerat, latuitque in nubibus aether.
  13. At non impositos supremis ignibus artus
  14. sustinuit spectare parens, sed crine soluto,
  15. sicut erat, magni genibus procumbere non est
  16. dedignata Iovis lacrimisque has addere voces:
  17. “Omnibus inferior, quas sustinet aureus aether
  18. (nam mihi sunt totum rarissima templa per orbem),
  19. diva tamen veni, non ut delubra diesque
  20. des mihi sacrificos caliturasque ignibus aras.