Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. procubuit! Nec me lacrimae luctusque timorque
  2. tardarunt, quin corpus humo sublime referrem.
  3. His umeris, his, inquam, umeris ego corpus Achillis.
  4. et simul arma tuli, quae nunc quoque ferre laboro!
  5. Sunt mihi, quae valeant in talia pondera, vires,
  6. est animus certe vestros sensurus honores.
  7. Scilicet idcirco pro nato caerula mater
  8. ambitiosa suo fuit, ut caelestia dona,
  9. artis opus tantae, rudis et sine pectore miles
  10. indueret? neque enim clipei caelamina novit,
  11. Oceanum et terras cumque alto sidera caelo
  12. Pleiadasque hyadasque inmunemque aequoris arcton
  13. diversasque urbes nitidumque Orionis ensem:
  14. [*](postulat, ut capiat, quae non intelligit, arma!)
  15. Quid quod me duri fugientem munera belli
  16. arguit incepto serum accessisse labori,
  17. nec se magnanimo maledicere sentit Achilli?
  18. Si simulasse vocas crimen, simulavimus ambo;
  19. si mora pro culpa est, ego sum maturior illo.
  20. Me pia detinuit coniunx, pia mater Achillem,
  21. primaque sunt illis data tempora, cetera vobis.