Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. procubuere manu. Sunt et mihi vulnera, cives,
  2. ipso pulchra loco; nec vanis credite verbis:
  3. adspicite en!” vestemque manu deduxit et “haec sunt
  4. pectora semper” ait “vestris exercita rebus.
  5. At nil impendit per tot Telamonius annos
  6. sanguinis in socios et habet sine vulnere corpus!
  7. Quid tamen hoc refert, si se pro classe Pelasga
  8. arma tulisse refert contra Troasque Iovemque?
  9. Confiteorque, tulit (neque enim benefacta maligne
  10. detractare meum est), sed ne communia solus
  11. occupet atque aliquem vobis quoque reddat honorem,
  12. reppulit Actorides sub imagine tutus Achillis
  13. Troas ab arsuris cum defensore carinis.
  14. Ausum etiam Hectoreis solum concurrere telis
  15. se putat, oblitus regisque ducumque meique,
  16. nonus in officio et praelatus munere sortis.
  17. Sed tamen eventus vestrae, fortissime, pugnae
  18. quis fuit? Hector abit violatus vulnere nullo!
  19. Me miserum, quanto cogor meminisse dolore
  20. temporis illius, quo Graium murus, Achilles