Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. inque vices adita atque exhausta pericula saepe
  2. commemorare iuvat,— quid enim loqueretur Achilles,
  3. aut quid apud magnum potius loquerentur Achillem?
  4. Proxima praecipue domito victoria Cygno
  5. in sermone fuit. Visum mirabile cunctis,
  6. quod iuvenis corpus nullo penetrabile telo
  7. invictumque a vulnere erat ferrumque terebat.
  8. Hoc ipse Aeacides, hoc mirabantur Achivi,
  9. cum sic Nestor ait: “Vestro fuit unicus aevo
  10. contemptor ferri nulloque forabilis ictu
  11. Cygnus. At ipse olim patientem vulnera mille
  12. corpore non laeso Perrhaebum Caenea vidi,
  13. Caenea Perrhaebum, qui factis inclitus Othryn
  14. incoluit; quoque id mirum magis esset in illo,
  15. femina natus erat.” Monstri novitate feruntur
  16. quisquis adest, narretque rogant. Quos inter Achilles:
  17. “Dic age! nam cunctis eadem est audire voluntas,
  18. o facunde senex, aevi prudentia nostri,
  19. quis fuerit Caeneus, cur in contraria versus,
  20. qua tibi militia, cuius certamine pugnae