Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. cognitus, a quo sit victus, si victus ab ullo est.”
  2. Tum senior: “Quamvis obstet mihi tarda vetustas,
  3. multaque me fugiant primis spectata sub annis,
  4. plura tamen memini. Nec, quae magis haereat ulla
  5. pectore res nostro est inter bellique domique
  6. acta tot. Ac siquem potuit spatiosa senectus
  7. spectatorem operum multorum reddere, vixi
  8. annos bis centum; nunc tertia vivitur aetas.
  9. Clara decore fuit proles Elateia Caenis,
  10. Thessalidum virgo pulcherrima, perque propinquas
  11. perque tuas urbes (tibi enim popularis, Achille),
  12. multorum frustra votis optata procorum.
  13. Temptasset Peleus thalamos quoque forsitan illos,
  14. sed iam aut contigerant illi conubia matris,
  15. aut fuerant promissa, tuae. Nec Caenis in ullos
  16. denupsit thalamos secretaque litora carpens
  17. aequorei vim passa dei est (ita fama ferebat),
  18. utque novae Veneris Neptunus gaudia cepit,
  19. “sint tua vota licet” dixit “secura repulsae:
  20. elige, quid voveas!” (eadem hoc quoque fama ferebat).