Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. flexit aves illuc. Utque aethere vidit ab alto
  2. exanimem inque suo iactantem sanguine corpus,
  3. desiluit pariterque sinum pariterque capillos
  4. rupit et indignis percussit pectora palmis.
  5. Questaque cum fatis “at non tamen omnia vestri
  6. iuris erunt” dixit. “Luctus monimenta manebunt
  7. semper, Adoni, mei, repetitaque mortis imago
  8. annua plangoris peraget simulamina nostri.
  9. At cruor in florem mutabitur. An tibi quondam
  10. femineos artus in olentes vertere mentas,
  11. Persephone, licuit: nobis Cinyreius heros
  12. invidiae mutatus erit ?” — Sic fata cruorem
  13. nectare odorato sparsit: qui tactus ab illo
  14. intumuit sic ut fulvo perlucida caeno
  15. surgere bulla solet. Nec plena longior hora
  16. facta mora est, cum flos de sanguine concolor ortus,
  17. qualem, quae lento celant sub cortice granum,
  18. punica ferre solent. Brevis est tamen usus in illo:
  19. namque male haerentem et nimia levitate caducum
  20. excutiunt idem, qui praestant nomina, venti.”