Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. Carmine dum tali silvas animosque ferarum
  2. Threicius vates et saxa sequentia ducit,
  3. ecce nurus Ciconum, tectae lymphata ferinis
  4. pectora velleribus, tumuli de vertice cernunt
  5. Orphea percussis sociantem carmina nervis.
  6. E quibus una, leves iactato crine per auras,
  7. “en,” ait “en hic est nostri contemptor!” et hastam
  8. vatis Apollinei vocalia misit in ora,
  9. quae foliis praesuta notam sine vulnere fecit;
  10. alterius telum lapis est, qui missus in ipso
  11. aere concentu victus vocisque lyraeque est
  12. ac veluti supplex pro tam furialibus ausis
  13. ante pedes iacuit. Sed enim temeraria crescunt
  14. bella modusque abiit, insanaque regnat Erinys.
  15. Cunctaque tela forent cantu mollita, sed ingens
  16. clamor et infracto Berecyntia tibia cornu
  17. tympanaque et plausus et Bacchei ululatus
  18. obstrepuere sono citharae: tum denique saxa
  19. non exauditi rubuerunt sanguine vatis.
  20. Ac primum attonitas etiamnum voce canentis