Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. questa suo: quid enim nisi se quereretur amatam?
  2. Supremumque “vale,” quod iam vix auribus ille
  3. acciperet, dixit revolutaque rursus eodem est.
  4. Non aliter stupuit gemina nece coniugis Orpheus,
  5. quam tria qui timidus, medio portante catenas,
  6. colla canis vidit, quem non pavor ante reliquit,
  7. quam natura prior, saxo per corpus oborto;
  8. quique in se crimen traxit voluitque videri
  9. Olenos esse nocens, tuque, o confisa figurae,
  10. infelix Lethaea, tuae, iunctissima quondam
  11. pectora, nunc lapides, quos umida sustinet Ide.
  12. Orantem frustraque iterum transire volentem
  13. portitor arcuerat. Septem tamen ille diebus
  14. squalidus in ripa Cereris sine munere sedit:
  15. cura dolorque animi lacrimaeque alimenta fuere.
  16. Esse deos Erebi crudeles questus, in altam
  17. se recipit Rhodopen pulsumque aquilonibus Haemum.
  18. Tertius aequoreis inclusum piscibus annum
  19. finierat Titan, omnemque refugerat Orpheus
  20. femineam venerem, seu quod male cesserat illi,