Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. sive fidem dederat. Multas tamen ardor habebat
  2. iungere se vati, multae doluere repulsae.
  3. Ille etiam Thracum populis fuit auctor amorem
  4. in teneros transferre mares citraque iuventam
  5. aetatis breve ver et primos carpere flores.
  6. Collis erat collemque super planissima campi
  7. area, quam viridem faciebant graminis herbae.
  8. Umbra loco deerat: qua postquam parte resedit
  9. dis genitus vates et fila sonantia movit,
  10. umbra loco venit. Non Chaonis afuit arbor.
  11. non nemus Heliadum, non frondibus aesculus altis,
  12. nec tiliae molles, nec fagus et innuba laurus,
  13. et coryli fragiles et fraxinus utilis hastis
  14. enodisque abies curvataque glandibus ilex
  15. et platanus genialis acerque coloribus impar
  16. amnicolaeque simul salices et aquatica lotos
  17. perpetuoque virens buxum tenuesque myricae
  18. et bicolor myrtus et bacis caerula tinus.
  19. Vos quoque, flexipedes hederae, venistis et una
  20. pampineae vites et amictae vitibus ulmi,