Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. “quid facilem titulum superando quaeris inertes?
  2. mecum confer!” ait. “Seu me fortuna potentem
  3. fecerit, a tanto non indignabere vinci:
  4. namque mihi genitor Megareus Onchestius, illi
  5. est Neptunus avus, pronepos ego regis aquarum,
  6. nec virtus citra genus est; seu vincar, habebis
  7. Hippomene victo magnum et memorabile nomen.”
  8. Talia dicentem molli Schoeneia vultu
  9. adspicit et dubitat, superari an vincere malit.
  10. Atque ita “quis deus hunc formosis” inquit “iniquus
  11. perdere vult caraeque iubet discrimine vitae
  12. coniugium petere hoc? Non sum, me iudice, tanti. —
  13. Nec forma tangor (poteram tamen hac quoque tangi),
  14. sed quod adhuc puer est: non me movet ipse, sed aetas.
  15. Quid quod inest virtus et mens interrita leti?
  16. Quid quod ab aequorea numeratur origine quartus?
  17. Quid quod amat tantique putat conubia nostra,
  18. ut pereat, si me fors illi dura negarit?
  19. Dum licet, hospes, abi thalamosque relinque cruentos:
  20. coniugium crudele meum est. Tibi nubere nulla