Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. nolet, et optari potes a sapiente puella. —
  2. Cur tamen est mihi cura tui tot iam ante peremptis?
  3. Viderit! Intereat, quoniam tot caede procorum
  4. admonitus non est agiturque in taedia vitae. —
  5. Occidet hic igitur, voluit quia vivere mecum,
  6. indignamque necem pretium patietur amoris?
  7. Non erit invidiae victoria nostra ferendae.
  8. Sed non culpa mea est. Utinam desistere velles,
  9. aut, quoniam es demens, utinam velocior esses!
  10. A! quam virgineus puerili vultus in ore est!
  11. A! miser Hippomene, nollem tibi visa fuissem!
  12. Vivere dignus eras. Quod si felicior essem,
  13. nec mihi coniugium fata importuna negarent,
  14. unus eras, cum quo sociare cubilia vellem.”
  15. Dixerat; utque rudis primoque Cupidine tacta,
  16. quid facit ignorans, amat et non sentit amorem.
  17. Iam solitos poscunt cursus populusque paterque,
  18. cum me sollicita proles Neptunia voce
  19. invocat Hippomenes “Cytherea” que “comprecor, ausis
  20. adsit” ait “nostris et quos dedit adiuvet ignes.”